monumenta.ch > Victricius > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Victricius, De Laude Sanctorum, 1, 2, 2
nescio profecto, nescio prae tantis meritis quid rependam. Unum solum est quod potest vestris beneficiis respondere, si a sanctis Apostolis et Martyribus debita nostra poscatis, ut vobis non desint quos nobiscum esse voluistis. Tuae quoque, dilectissime frater Aeliane , consedulitati, tum etiam exspectationi gratias ago.